Thalassius vero ea tempestate

Praefectus praetorio praesens ipse quoque adrogantis ingenii, considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina, non maturitate vel consiliis mitigabat,

ut aliquotiens celsae

potestates iras principum molliverunt, sed adversando iurgandoque cum parum congrueret, eum ad rabiem potius evibrabat, Augustum actus eius

exaggerando creberrime docens, idque, incertum qua mente, ne lateret

adfectans. quibus mox Caesar acrius efferatus, velut contumaciae quoddam vexillum altius erigens, sine respectu salutis alienae vel suae ad vertenda opposita instar rapidi fluminis irrevocabili impetu ferebatur.

Denique Antiochensis ordinis

  • vertices sub uno elogio iussit occidi
  • ideo efferatus, quod ei celebrari
  • vilitatem intempestivam urgenti,
  • cum inpenderet inopia,

gravius rationabili responderunt;

et perissent ad unum ni comes orientis tunc Honoratus fixa constantia restitisset.

Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri negotium est actitatum, cuius hunc novimus esse textum. cum Africam pro consule regeret Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis frumentum dedit, pauloque postea cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora.